라틴어 문장 검색

Sin vero sunt aspera et inscita et rudia nullisque artium bonarum adminiculis fulta, etiamsi parvo sive nullo fatalis incommodi conflictu urgeantur, sua tamen scaevitate et voluntario impetu in assidua delicta et in errores se ruunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 9:2)
propterea non inscitum visum esse eum potissimum digitum tali honore decorandum, qui continens et quasi conexus esse cum principatu cordis videretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, X 3:2)
Inscitissime igitur petit ut Aeneas portum Velinum requirat, cum id nomen eo tempore fuerit nusquam gentium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 6:1)
Neque id fit quasi privilegio quodam inscitae consuetudinis, sed certa rationis observatione, quoniam omne tempus, quod Kalendarum die includitur, intra Kalendas esse recte dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 30:2)
Verbum profligo a plerisque dici inproprie insciteque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, V 1:1)
Legebat barbare insciteque Vergilii septimum, in quo libro hic versus est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 4:1)
Commutationes, id est conlationes communicationesque, non usitate dixit, set non hercle inscite nec ineleganter.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 28:2)
In quo loco equitem, si quis modo non inscite inepteque argutior sit, nihil potest accipi aliud nisi 'equum';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 8:3)
sed, ut video, pervulgate magis quam inscite locutus es;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 7:1)
Verum hoc tamen petulanter insciteque, quod Furium, veterem poetam, dedecorasse linguam Latinam scripsit huiuscemodi vocum quae mihi quidem neque abhorrere a poetica facultate visae sunt neque dictu profatuque ipso taetrae aut insuaves esse, sicuti sunt quaedam alia ab inlustribus poetis ficta dure et rancide.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XI 3:1)
Tibi, inquit, Fronto, postea uni dicam, ne inscitiores 'audiant ac discant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 15:2)
satis quidem inscite, cum hic motus non tantum ad aerem, aquam, aut flammam pertineat, sed ad omnem diversitatem consistentiae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:12)
nam id plurimum refert non inscite facere, siquidem vel magis pampinatio quam putatio vitibus consulit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 2:2)
extatque cuiusdam non inscitus iocus bene agi potuisse cum rebus humanis, si Domitius pater talem habuisset uxorem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 28장 1:4)
nam spirat tragicum satis et feliciter audet,sed turpem putat inscite metuitque lituram.
(호라티우스의 두번째 편지, 172)

SEARCH

MENU NAVIGATION